Pourquoi les nations s’agitent-elles en tumulte, et les peuples méditent-ils de vains projets?

Pourquoi les nations s’agitent-elles en tumulte, et les peuples méditent-ils de vains projets?

Les rois de la terre se soulèvent, et les princes tiennent conseil ensemble, contre Yahweh et contre son Oint.

« Brisons leurs liens, disent-ils, et jetons loin de nous leurs chaines « 

Celui qui est assis dans les cieux sourit, le Seigneur se moque d’eux.

Alors il leur parlera dans sa colère, et dans sa fureur il les épouvantera:

 » Et moi, j’ai établi mon roi, sur Sion, ma montagne sainte. « 

 » Je publierai le décret: Yahweh m’a dit: Tu es mon Fils, je t’ai engendré aujourd’hui.

Demande, et je te donnerai les nations pour héritage, pour domaine les extrémités de la terre.

Tu les briseras avec un sceptre de fer, tu les mettras en pièces comme le vase du potier. »

Et maintenant, rois, devenez sages; recevez l’avertissement, juges de la terre.

Servez Yahweh avec crainte, tressaillez de joie avec tremblement.

Baisez le Fils, de peur qu’il ne s’irrite et que vous ne périssiez dans votre voie;

Car bientôt s’allumerait sa colère;

Heureux tous ceux qui mettent en Lui leur confiance. (Ps 2)

Commentaire de saint Thomas d’Aquin

Super Psalmo 2 n. 1 ……Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Psalmus iste dividitur in duas partes. In prima narratur machinatio molientium contra regnum David et Christi. In secunda ponitur eorum repressio, ibi, qui habitat in caelis irridebit eos. Circa primum tria facit. Primo narrat machinantium rebellionem. Secundo contra quem machinatur. Tertio propositum machinantium. Secundum ibi, adversus dominum. Tertium ibi, dirumpamus vincula eorum. Primo ergo historialiter sciendum, quod quando populus molitur rebellionem, primo surgit murmur in populo, post accedit auxilium magnatum ad perficiendum. Primo ergo ponit conatum populi murmurantis. Secundo auxilium magnatum, ibi, astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum. In populo autem sunt quidam minus habentes de ratione, qui sunt impetuosi: quidam plus, qui cauti dicuntur. Primi non moventur sensu ad rebellandum, sed magis impetu; et ideo dicit de his, fremuerunt, quod est bestiarum: Pr. 19: sicut fremitus leonis, ita et regis ira. Secundi moventur consilio; et ideo de his dicit: meditati sunt inania. Quia vanae sunt cogitationes hominum, Ps. 93. Populus est multitudo hominum juris consensu sociata. Et ideo Judaei dicuntur populus, quia cum lege et sub lege Dei sunt. Alii dicuntur gentes, quia non sunt sub lege Dei. Vel ad litteram. In regno David erant gentes subjugatae, et Judaei fideles; et utrique moliebantur contra eum; ideo dicit: quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Non interrogat sed increpat, sicut ibi Sg. 5: quid nobis profuit superbia, aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? Item minores nihil per se facere possent, nisi haberent auxilium majorum: unde ponit quosdam praebentes auxilium: primo per potentiam adjuvando et quantum ad hoc dicit: astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et adversus Christum ejus; quasi dicat, illi fremuerunt, sed alii astiterunt, idest affuerunt huic malitiae. Item quidam praebuerunt auxilium per sapientiam consulendo; et quantum ad hoc dicit, convenerunt in unum, scilicet ad consiliandum. Littera Hieronymi habet tractabant pariter. Hier. 5: ibo igitur ad optimates, et loquar eis: ipsi enim cognoverunt viam domini, et judicium Dei sui et cetera. Deinde cum dicit, adversus dominum, et adversus Christum ejus etc. ponit patientes rebellionem. Ostendit enim contra quos fuit rebellio, quia contra dominum, et contra regem ejus: reges enim dicuntur Christi, idest uncti: Ps. 104: nolite tangere christos meos. Qui ergo rebellat regi instituto per Deum, rebellat etiam Deo: Rm. 13: qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Et ideo dicit, adversus dominum, et adversus Christum ejus. Rm. 8: non te abjecerunt, sed me. Mystice haec dicta sunt sub similitudine David de Christo: Ac. 4: domine, tu dixisti per os patris nostri pueri tui David, quare fremuerunt gentes et cetera. Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti et cetera. Et secundum hoc intelligendum est, quod gentes, scilicet milites, convenerunt contra Christum: et populi, scilicet Judaei, meditati sunt inania, credentes eum occidere totaliter, scilicet quod non resurgeret: et reges terrae, scilicet Herodes Ascalonita prior qui occidit infantes: et posterius Herodes Antipas ejusdem filius qui Pilato consensit: et principes, idest Pilatus, ut ponatur plurale pro singulari per synecdochem. Vel principes sacerdotum convenerunt in unum, idest unam pravam voluntatem, adversus dominum et adversus Christum ejus.

Super Psalmo 2 n. 2 Consequenter ponit propositum machinantium: unde dicit: dirumpamus vincula eorum et cetera. Quod proprie dicitur: nam regis dominium dicitur jugum. 3 R. 12, dicitur ad Roboam, quod alleviaret de jugo quod imposuerat eis Salomon. Sicut enim boves junguntur jugo ad opus, ita homines ad dominium regni. Jugum autem removeri non potest nisi solvantur vincula. Vincula autem sunt in regno illa quibus firmatur potestas regia in regno, sicut milites, castra, et arma. Primo ergo oportet ista dissolvere, et tunc removere jugum. Spiritualiter in Christo est jugum lex charitatis: Mt. 11: jugum meum suave est et cetera. Vincula sunt virtutes, spes, fides, charitas: Ep. 4: soliciti servare unitatem spiritus, in vinculo pacis. Ec. 6: vincula illius alligatura salutaris. Quod ergo conscientia hominis non sit sub jugo legis Christi, non potest esse nisi prius rumpantur haec vincula: quod faciunt qui dicunt Deo, recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus et cetera. Jb 12 Hier. 2: a saeculo confregisti jugum, dirupisti vincula, et dixisti, non serviam. Vel hoc dicitur in persona David a Christo ad suos servos: Glossa quasi ipsi ita moliuntur: sed o mei dirumpamus etc. sed non facit ad propositum.

Super Psalmo 2 n. 3 Deinde cum dicit, qui habitat, ponitur oppressio molientium in regnum David. Et circa hoc duo facit. Primo ostenditur quomodo opprimuntur a domino. Secundo quomodo a Christo ejus, ibi, ego autem constitutus et cetera. Contra hos, scilicet dominum et contra Christum ejus moliti sunt, ut dictum est. Circa primum nota quatuor: scilicet irrisionem, subsannationem, iratam locutionem, et conturbationem. Nam sicut aliquis puer nullius virtutis et potestatis, si pugnat contra gigantem, irridetur a gigante: ita si aliquis nullius potestatis moliri vult contra eum qui habitat in caelis, irridetur ab eo. Jb 35: suspice caelum et intuere et contemplare aethera, quod altior te sit. Si peccaveris quid ei nocebit? Et si perseveret impotens, tunc ille qui est potentior reprehendit et subsannat. Irrisio namque fit bucca, secundum Hieronymum in Glossa; sed subsannatio rugato naso atque contracto, ex quadam scilicet levi indignatione. Pr. 1: ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis id quod timebatis advenerit. Si autem nullo modo desistat, procedit ad vindictam; et ideo dicit, tunc loquetur ad eos in ira sua, idest proferet sententiam vindictae contra eos: nam in Deum non cadit ira: sed quod est creaturae, aliquando attribuitur creatori per antropospatos, quod est humana propassio. Ps. 6: domine ne in ira tua et cetera. Ultimo autem sententia executioni mandatur; et ideo dicit, et in furore suo conturbabit eos, in corde et in anima in aeterna poena: hoc est sua virtute puniet eos. Jb 15: cum se moverit ad quaerendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies: terrebit eum tribulatio, et angustia vallabit eum. Haec quatuor erunt in judicio. Quia irridebit statuens eos a sinistris: Mt. 25: subsannabit, dicens: esurivi et cetera. Improperando. Loquetur in ira, sententiando: ite maledicti in ignem aeternum et cetera. Conturbabit, sententiam exequendo: ibunt hi in supplicium aeternum et cetera.

Super Psalmo 2 n. 4 Sequitur consequenter ostendere, quomodo comprimantur a Christo ejus, cum dicit, ego autem. Insurrexerunt autem contra Christum David, populus, gentes, et principes. Primo ergo ostendit, quomodo Christus se habeat ad populum. Secundo quomodo ad gentes, ibi, dominus dixit ad me. Tertio quomodo ad reges, ibi, et nunc reges intelligite et cetera. Dicit ergo: ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus et cetera. Sciendum est autem, quod constitutus est rex a Deo in Hierusalem, et sua praedicatione reduxit populum; quasi dicat: illi sic faciunt, sed intentum suum habere non possunt, quia sum constitutus, idest stabilitus rex super Sion, idest super populum Judaeorum, qui erat in Hierusalem, cujus arx est Sion: ab eo, scilicet a Deo: Ps. 117: dominus mihi adjutor, non timebo quid faciat mihi homo. Jb 17: pone me domine juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Sum autem constitutus rex super Sion montem sanctum ejus, non propter me, sed ut regam populum secundum legem Dei; et ideo dicit, praedicans praeceptum ejus. Mystice autem constitutus est rex, secundum illud Hier. 23: regnabit rex, et sapiens erit et cetera. Sion, idest Ecclesiam Judaeorum, quae dicitur mons sanctus, quia prius recepit radios solis: Mt. 14: non sum missus nisi ad oves et cetera. 2 R. 19: an ignoro me hodie regem factum super Israel? Praedicans praeceptum, idest Evangelium. Vel illud speciale praeceptum de quo dicitur Jn. 13: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; et ejusdem 15: hoc est praeceptum meum et cetera. Hoc autem praeceptum personaliter praedicavit Judaeis, in persona scilicet propria: Mt. 4: circuibat Jesus totam Galilaeam docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni. Rm. 5: dico autem Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei et cetera.

Super Psalmo 2 n. 5 Deinde cum dicit, dominus, ex eadem historia ostenditur, quomodo se habet ad gentes: et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod Christo convenit habere potestatem super gentes. Secundo ponit usum potestatis, reges eos. Circa primum duo facit. Primo ostendit quo jure potestas sibi competit super gentes. Secundo ponit acceptionem ipsius potestatis, ibi, dabo tibi gentes. Dicit ergo, dominus dixit ad me. Hoc non usquequaque completur de David; et ideo intelligitur de Christo cui competit dominium super gentes duplici jure: scilicet hereditario, et meritorio. Primo ergo ponit jus. Secundo meritum, ibi, postula et cetera. Est autem Christus rex universorum, sicut dicitur He. 1: et hoc competit ei, quia filius: Ga. 4: si filius, et heres per Deum: et ideo agit de aeterna generatione Christi: in qua tria notantur. Primo modus generationis. Secundo proprietas filiationis. Tertio aeternitas filii generati. Modus ostenditur in hoc quod dicit: dominus dixit: quia scilicet processit per modum intellectus. Uniuscujusque generatio est per modum ejus. Modus divinae naturae non est carnalis, sed intellectualis, immo est ipsum intelligere. Secundo generatio est processio secundum originem quae invenitur in re intelligibili, quae est secundum conceptionem verbi procedens ab intellectu; et hoc est dicere verbum in corde; et ideo dicit, dominus dixit, quasi, dicendo me generavit. Unde filius est verbum quod pater dixit, idest gignendo produxit. Proprietas vero ostenditur in hoc, quod dicit, filius meus, non adoptivus, sicut illi, de quibus dicitur Jn. 1: dedit eis potestatem filios Dei fieri etc.; sed proprietate naturae. Unde filius meus es tu naturalis, singularis, consubstantialis: Mt. 17: hic est filius meus dilectus. Aeternitas ponitur in hoc, quod subjungit: ego hodie genui te, idest aeternaliter: non enim est nova, sed aeterna generatio; et ideo dicit: hodie genui te: quia hodie praesentiam signat, et quod aeternum est, semper est. Dicit etiam, genui te, et non genero, ad designandum generationis perfectionem: cum enim generatio sit sine motu, simul est generari et generatum esse. Dicit etiam hodie, ut designet praesentialitatem cum claritate quae conveniunt Christo, qui et lucem inhabitat inaccessibilem, 1 Tm. 6; et qui vere est, in quo nihil est praeteritum, vel futurum, vel obscurum, sed clarum.

Super Psalmo 2 n. 6 Supra positum est privilegium aeternae generationis, ex quo Christo competit dominium gentium jure hereditario; hic ostendit, quomodo acquisivit per suum meritum. Ubi considerandum est: quod sicut in naturalibus formae infunduntur secundum dispositionem materiae; ita Deus gratuita dona largitur: Ph. 2: Deus est qui operatur in nobis velle et perficere etc.; et ideo vult ut recipiamus dona petendo et orando: hoc exemplum voluit ostendere per Christum, quia voluit quod peteret, quod sibi jure hereditario competebat. Haec autem postulatio pro gentibus vocandis potest intelligi dupliciter. Primo per orationem, quia pro eis oravit: Jn. 17: non pro eis rogo tantum, sed pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me. Item per passionem: He. 9: ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priori testamento, repromissionem recipiant, qui vocati sunt aeternae hereditatis: quae quidem postulatio non fuit vacua, quia in omnibus exauditus est pro sua reverentia He. 6. Unde subditur concessio, cum subditur, et dabo tibi gentes. Ubi notandum est, quod ad Christum nullus venit nisi dono patris: Jn. 6: nemo potest venire ad me nisi pater qui misit me traxerit eum. Datio autem gentilium est pure donum: nam Judaei quasi redditi sunt, quia ante dati erant: Rm. 15: dico Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis etc.: et ideo dicit: dabo tibi gentes, ut scilicet subjiciantur tibi, et sint tua hereditas: Ph. 2: ut in nomine Jesu omne genuflectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum: Ps. 115: hereditas mea praeclara est mihi. Item non habet eas sicut ministri habent, ut Petrus vel Paulus, sed sicut dominus: He. 5: et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum quae dicenda erant: Christus vero tamquam filius in domo sua, quae domus sumus nos. Et ideo dicit, possessionem tuam: Is. 49: ut possideres haereditates dissipatas, ut diceres his qui vincti sunt, exite, et his qui sunt in tenebris, revelamini: terminos terrae: quia per totum mundum aedificata est Ecclesia. Sed postmodum per Nicolaum haereticum, et Mahumetum ad infidelitatem redierunt. Vel expectatur fundanda: Is. 49: parum est, ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et faeces Israel convertendas. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae: He. 1: quem constituit heredem universorum et cetera.

Super Psalmo 2 n. 7 Deinde cum dicit, reges, ponitur executio potestatis: et secundum historiam posset exponi, quia erat constitutus rex Judaeorum, ideo et dominabatur gentibus aliquibus quas subjugaverat in figura universalis dominii Christi. Sed quia aliter reguntur cives, nam cives reguntur regimine misericordiae, aliter hostes subjugati, scilicet regimine severae justitiae; ideo dicit: in virga ferrea. Sed melius est ut referatur ad dominium spirituale Christi: necesse est enim quod qui regit, habeat virgam: Ps. 44: virga directionis, virga regni tui. Ad hoc enim necessarii sunt reges, ut virgam habeant disciplinae qua puniant delinquentes. Et quia Christus constitutus est rex a Deo ad populum regendum, ideo dicit: reges eos in virga ferrea. Et addit, ferrea, ad designandum inflexibilem justitiae disciplinam. Virga namque qua regebantur Judaei, non fuit ferrea, quia frequenter excusserunt se adorando idola. Sed haec est virga ferrea qua regit gentes, quia non recedent amplius a dominio Christi, quando plenitudo gentium intraverit: Ap. 12: mulier peperit masculum, qui recturus erat omnes gentes in virga ferrea. Et tamquam vas figuli confringes eos; quod exponitur per illud Hier. 18: descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam, et dissipatum est vas quod ipse faciebat e luto manibus suis. Conversusque fecit illud vas alterum. Et post, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea. Quando enim vas figuli est recens, frangitur de facili a mala forma, et restituitur in bonam. Judaei conversi erant, unde non erant confringendi: eadem enim est fides eorum et nostra. Gentiles autem erant idolatrae: et ideo erant confringendi, ut aliam formam acciperent, idest aliam fidem veram. Vel aliter: in virga ferrea, bonos scilicet, et tamquam vas figuli, malos qui finaliter conterendi sunt: Lc. 2: ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum: Is. 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus, et comminuentur sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida etc. ut sic, qui justus est, justificetur adhuc, et qui in sordibus est, sordescat adhuc. Ap. ult.

Super Psalmo 2 n. 8 Deinde cum dicit, et nunc, ostenditur quomodo se habeat ad reges. Reprimit autem eos admonendo et attrahendo ad servitutem Dei. Circa hoc ergo duo facit. Primo ponit admonitionem. Secundo assignat admonitionis rationem, ibi, ne quando irascatur. Monet autem ad tria. Ad doctrinae veritatem, ad obsequii humilitatem, ad correctionis susceptionem. Secundum, ibi servite. Tertium, ibi, apprehendite. Veritas autem dupliciter cognosci potest ab aliquo: vel per inventiones, et tales dicuntur bene intelligentes; vel per eruditionem, et tales dicuntur bene docibiles. Item regentium duplex est gradus. Quibusdam enim committitur universalis gubernatio, qui dicuntur reges. Quibusdam aliquod speciale judicium, et hi dicuntur judices. Primos ergo exhortatur ad intelligendum: nam intelligens gubernacula possidebit, Pr. 1. Secundos ad erudiendum, ut scilicet ab aliis formam judicii accipiant; et ideo dicit, intelligite et erudimini: Sg. 6: audite reges et intelligite, discite judices finium terrae.

Super Psalmo 2 n. 9 Deinde cum dicit, servite: post intellectum convenienter ponit servitutem, quia servitus Dei, quae est latria, est professio fidei. Et ideo primo oportet quod credat, et postea confiteatur et serviat: Rm. 10: corde creditur ad justitiam, ore autem et cetera. Dicit autem domino: qui enim servit homini, sufficit ut exterius subjiciatur ei obediendo; sed qui servit Deo, oportet quod interius secundum animam subjiciatur ei, bonum affectum habendo: Ps. 61: nunc Deo subjecta erit anima mea et cetera. Dicit autem in timore, qui sanctus permanet, nec sinit peccare, ut qui stare se existimat, videat ne cadat. Rm. 10. Et notandum secundum Augustinum: quod rex servit Deo inquantum homo, in se juste vivendo, sed inquantum rex, leges ferendo contra ea quae sunt contra Dei justitiam: unde in hoc Psalmo praefiguratur status Ecclesiae: nam a principio reges terrae faciebant leges contra Christum et Christianos, sed postea condiderunt leges pro Christo. Et primum ostenditur cum dixit: astiterunt: secundum ibi, servite domino. Ne autem haec servitus, miseria videatur, addidit: et exultate ei cum tremore. Quia timor domini non est miseriae, sed gaudii: propter quod Lv. 10: respondit Aaron ad Moysen, quomodo possunt placere Deo mente lugubri? Sed ne ista laetitia praesumptionem haberet vel negligentiam, ideo subjungit, cum tremore, qui est metus subitaneus: Ph. 2: cum metu et tremore vestram salutem operamini. Consequenter monet ad susceptionem, cum subdit, apprehendite: ut nemo vivat ut libet, sed ut decet. Et ideo dicit disciplinam, praecepta et bonos mores, vel adversa quasi praesidium et munimentum: Ps. 17: et disciplina tua et cetera. Et ponitur ratio admonitionis, ne quando irascatur: et est duplex ratio: ad evitandam poenam, et ad consequendam gloriam, ibi, beati omnes qui confidunt in eo. Dicit autem: nequando propter patientiam Dei, quia in hoc saeculo diu sustinet: Ps. 7: numquid irascetur per singulos dies? Dicens: nisi conversi fueritis; quasi dicat, servetis admonitionem ne veniat tempus punitionis. Ne pereatis de via justa, scilicet justitiae et societatis bonorum, quod est valde poenosum his qui dulcedinem justitiae gustaverunt. Littera Hieronymi habet, pereatis de via; non est ibi justa. Quando enim homo in mundo est, est sicut in via: nam si cadit, potest resurgere. Nec dicitur perire quod reparari potest, etiam quod non cadit de via, sed in via. Sed si perit de via irreparabilis est, Jb 5. Et quia nullus intelligit, in aeternum peribunt. Et ideo dicit cum.

Super Psalmo 2 n. 10 Ponitur alia ratio, quae est ad consequendam gloriam; quasi dicat, apprehendite disciplinam, quia cum exarserit et cetera. Beati erunt omnes qui confidunt in eo. Bene dicit cum exarserit: modo enim non ardet, cum castigat ut pater; sed in futuro absorbebit et ardebit, quando puniet poena aeterna Is 30: ecce nomen domini venit de longinquo: ardens furor ejus, et gravis ad portandum: labia ejus repleta sunt indignatione, et lingua ejus quasi ignis devorans. Dicit autem in brevi, quia non singula peccata separatim sed simul omnia discutiet. Unde illud judicium in brevi fiet, nec durabit per mille annos, ut Lactantius dixit: 1 Cor. 15: in momento, in ictu oculi, in novissima tuba: et tunc omnes boni in immortalitatis gloriam immutabuntur: unde, beati qui confidunt; quasi dicat: vindicta non modo non attinget confidentes, sed beati erunt, quia ad regnum pervenient: quae beatitudo vel gloria major apparebit ex poena malorum: Hier. 17: beatus vir qui confidit in domino, et erit dominus fiducia ejus et cetera.

 

 

Publicités
Pourquoi les nations s’agitent-elles en tumulte, et les peuples méditent-ils de vains projets?

Laisser un commentaire

Entrez vos coordonnées ci-dessous ou cliquez sur une icône pour vous connecter:

Logo WordPress.com

Vous commentez à l'aide de votre compte WordPress.com. Déconnexion / Changer )

Image Twitter

Vous commentez à l'aide de votre compte Twitter. Déconnexion / Changer )

Photo Facebook

Vous commentez à l'aide de votre compte Facebook. Déconnexion / Changer )

Photo Google+

Vous commentez à l'aide de votre compte Google+. Déconnexion / Changer )

Connexion à %s